monumenta.ch > Plinius > sectio 191

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 191
{XXXV} Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde dierum XII Esar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum fugerint; in eo prodente se CCC habitasse; contra in Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bion autem Sapen vocat quod ille Esar; et ipso nomine advenas significari. caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat. inter montes autem et Nilum Simbarri sunt, Phalliges, in ipsis vero montibus Asachae multis nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo Sembritarum reginae paret.